monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 27
Sanguis quoque hoc testimonium habet, quod venenosa itinera sua retorqueat ad domum sanctificationis per aquam salvationis, quae est medicinalis vis in Filio meo incipiens, et in ipso ad vitam permanens, quia sanguis in se continet valde culpabilia crimina, magnamque inquietudinem iniustitiae per errantia scilicet itinera currens in tortuosa dulcedine quae ardenti libidini servit et quae innocentiam per horrida vitia suffocat, crescere incipiens per gestum comedentis de suggestione insidiatoris diaboli.